Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA222 --

carmen, cuius erat pars pugna Herculis cum Cycno, quum iniuria temporum perierit, fragmentum quod superfuit, Scutum Herculis inscriptum fuit. Ceterum ne et priores versus, quos resecandos putavi, desideres, heic subiiciam, quales in Senensi exstant editione.


Qualis agenoreas patria procul urbe relicta
Amphitryona sequens Thebarum venit ad arces
Egregii Alcmene clarum genus Electryonis;
Femineo quae pulcra choro praestabat in omni
Ore habituque? olli mortali sanguine nulla
Ingenii laudes poterat contendere virgo,
Spirabatque nigris oculis nigroque capillo
Tale decus, spirat paphio quale aurea luco
Ipsa suos Cytherea adiens quum visit amores.
Atque eadem, quanto non arserat ulla priorum,
Sollicito cari flagrabat coniugis igne,
Ille licet miserae stravisset funere patrem
Irascens in caede boum. quo tempore supplex
Finibus e patriis Cadmaeam venit ad urbem
Hospitio exceptus pulcra cum virgine, ubi aegram
Duxit acidaliae Veneris sine munere vitam
Amphitryon. neque enim carum fas ante cubile
Scandere erat, geminos nymphae quam maximus ultor
Placasset bello fratres, ferroque superbas
Teleboum Taphiumque arces vastasset adortus.

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.