Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA221 --

editionibus, curavi, inscripsique Alfonso Marsilio doctissimo viro mihique amicissimo. Post autem mutato consilio, priores versus quinquaginta septem, qui ad Alcmenam Iovisque et Amphitryonis cum eadem congressu pertinent, relinquendos duxi; multoque satius incipiendum esse arbitratus sum ab iis versibus, quibus narrat poeta Herculem, quum ab eodem Cycnus esset visus in luco Apollinis, sese ad pugnam parasse. Sic enim duo consequutus esse videor, ut relictis prioribus illis versibus et integrum legentibus appareret poema, et commodius haberet initium. Ego quidem iamdiu in ea sum opinione, eodem modo nimirum fuisse hanc Heroo goniae (,) partem dictam Scutum Herculis, quemadmodum Iliadis pars illa, quae graecarum navium enumerationem habet, est appellata Boeo tia. Partem hanc esse novimus IUadis, quod maximo musarum bono tota superest legiturque Ilias ; Heroogonia Hesiodi seu aliud huiusmodi

(i) Heroogonia in plures erat distributa catalogos: Aspis seu Scutum ad quartum fortasse pertinebat, ut est in Scholiis, quae in Aldina editione Aspidi subiiciuntur. An vero Heroogonia diversum opus a mulierum catalogo? Hoc etiam dubio non carere videtur. Vide Fabr. in lib. il c. vnl Bibl. Graec. Quid quod et Eustathius et Pseudo-Didymus postremam partem Iliad. 2' vocant AWiWcwav?



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.