Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA202 --


Quidquid erit, serva; semper fert optima tempus.
Accipe et haec monitus vitae praecepta beatae
Post maris insidias. thalamo tibi iungere praestet
855 Tum sociam maturo, aetas quum certa nec annis
Ter denis aberit multo minor illa, nec ipsos
Multum adeo superans excesserit: optima iusto
Coniugio haec aetas. quarto pubescat in anno
Post decimum mulier, nubat dein grandior uno.
860 Virgo autem placeat non ante experta hymenaeos
Connubio socianda tibi, quae vivere castis

navigandum; ego tamen generatim hoc praeceptum accipiendum duco, praesertim quum poeta proxime vetuerit et navim plus aequo onerare, et nihil domi relinquere et similia, quae sunt omnia damnis periculisque obnoxia maximis, si fiant.

853 Accipe et haec etc. Hunc ego versiculum addendum putavi, ne ullo sine nexu transitus fieret a rebus nauticis ad res diversissimas. Latinorum poetarum minor, quam Graecorum libertas aut potius quaedam audacia, qua subito in ea, quae dicenda sunt, insiliunt. Pindarus inprimis huiusmodi est, ideoque obscurior vulgo habitus.

854 thalamo tibi iungere etc. Absolutis breviter quae ad

navigationem pertinere videbantur, iterum ad praecepta moralia delabitur poeta, quae non agricolis solum, sed omni hominum generi sunt accommodata, incipitque a statuenda idonea ad matrimonium aetate, quam annorum triginta in homine requirit, annorum quindecim in muliere. Pollux rero^ illud in textu graeco quatuordecim exponit. Plato vero et Aristoteles constituunt puellae decimum octavum nubendi annum.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.