HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA192 --
Caprarum lac dulce, et pastae terga iuvencae
Frondibus arboreis, necdum ullo germine foetae,
Hoedorumque armi. Lenaei pocula nigri
735 Plena bibe, omnigenis dapibus saturatus in umbra
Et gelidas zephyri vultum conversus ad auras,
Illimis qua lene fluit fons garrulus undis.
Nec tamen et Baccho nimium tu fide: Lyaei
Infundes quartam, tres puro e flumine partes.
740 Interea famulos tritura exerceat acres,
Fulserit ut primum Orion. aequata cylindro
Area sit tereti, perflataque mollibus auris.
Omnia dein mensus, Cereris sacra munera conde
Rite cadis: demum iubeo, quum sede reposta
739 Infundes quartam
etc. Temperatus
quidem potus. Sed in Graecia potissimum finitimisque Thraciae regionibus
vina sunt quamplurima, quae magnam aquae possunt vim ferre. Vide Homerum
Odyss. lib. ix disserentem de
illo vino, quod ab Ismaro tulerat secum Vlysses, quoque Polyphemum
inebriavit.
741 Fulstrit ut primum
etc Docet
Clericus, Theophrastum in libro de ventis Orionem dicere oriri |y o\%yr\ OTrcoqocg, Svysiv $e h rov
•x.EijJ.woc;, ibique 07rco^av pro aestate iam inclinata su
mere, diebus aliquot a confecto Solstitio. In laterculo Petaviano lucida
pedis Orionis heliacum ortum facit Carcinonis xvnl Iulii xil. Sed addit,
Theophrasti aevo et Athenis maturius id factum esse. alia etiam si velis ex
doctrina Petavii, ipsum adito.
742 perfiataque mollibus auris
etc.
Et Varro et Colu
mella docent, aream esse oportere in agro, loco sublimiore, qua perflare
possit ventus.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|