HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA190 --
At simul e campis scolymos se floridus effert,
Atque arguta canit sub ramis dulce cicada
Concutiens alas, venit aestas plena labore.
725 Tunc pinguesque caprae, tunc et suavissima vina,
Et matres veneris cupidae, et demissa virorum
Corpora. nam capiti genibusque incumbit adustus
Sirius, extenuatque artus calor. ergo ubi molles
722 scolymos se floridus
etc. Malui
dicere Scolymon graeca voce servata
quam ut vulgo fit, carduum latine
vertere. Nam Clericus haec affert ex Salmasio ad Solinum p. 161. Graviter
errant huius aetatis eruditi ferme omnes herbarii, qui Gk6\u}j.ov
Graecorum persuadere nobis volunt fuisse, quem latini proprie carduum vocabant, nos articactum. Hanc saltem differentiam
agnoscunt, quod aKoXujj.oq agrestis
sit, carduus sativus. Ego genere distingui censeo. ^Koku]J,oq vox graeca est, quae nomen
in Latio non habet; ideo scolymus
latine sua voce vocandus est, non carduus, ut faciunt vulgo apud Theophrastum et Dioscoridem.
Graeci omnes non solum Paullus et Aetius, verum etiam Dioscorides ipse
x/va^av et Gkq
Kujxov separant. Atqui certum est jc/ya^av Graecis dici, quem
Latini vocant carduum, Siculi K&ktov
• Scolymus Graeciae
notissimus, unde illud Hesiodi etc. et ex eo Aristotelis Stti
Gkoxujaw
• Hoc florente mulieres libidinis avidissimae. Scolymum in cibos Oriens et Graecia
receperat. Plinius lib. xxil cap. xxil. Scolymum quoque in cibos re cipit Oriens
etc et alio nomine Limoniam appellavit. Frutex est numquam
cubitali altior cristisque foliorum ac radice nigra sed dulci. Eratostheni
quoque laudata in pauperis caena. Edulis est potissimum radix, sed et herba
adhuc tenella etc. Itaque per hunc fruticem et cicadae cantum aestatem
denotat Hesiodus, ut et Aristoteles in Problematis ad hunc ipsum respiciens poetae locum.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|