Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA177 --


Compactum impactumque; Ceres nam gaudet utroque,
Vtiliusque tibi multo est: si fregeris unum,
Protinus iniicies aliud per colla iuvencis.
535 Ex ulmo laurove venit fortissima stiva
E quercu dentale, burisque ex ilice. iamque
Ad iuga panda mares, quos nona inviserit aestas,
Iunge boves: illis robur validusque iuventae
Stat vigor, obnixaque ferunt cervice laborem;
540 Nec sulco in medio frangent grave pondus aratri
Certantes simul, atque opera imperfecta relinquent.
Hos iuvenis ducat denis quater integer annis
Quadrifidae octono saturatus munere quadrae,

536 E quercu dentale etc. E\Cjj,a Graecis, quod Latinis dentale. Male vero dentale cum buri, aliqui interpretes confuderunt: illa enim Tvr\

537 quos nona inviserit etc. Aristoteles ait de bove:

kttjjA^ei $e jj.akidra 7tevraerr\q wv' paulloque post subdit: xul rov fioog evveooqoto ' SvvaSai ya% rccvrov • Quae Aristotelis verba in lib. vl cap. xxl Hist. anim. ex Hesiodi loco lucem accipiunt, voluitque philosophus, ut bene Clericus explicat, indicare bubulam carnem optimam esse in quinto anno, robur vero corporis ac pellis firmitatem circa nonum^ quod 7-0 ^vva^rai significare videtur.

543 Quadrifidae octono etc. Panes apud Graecos et Romanos, quemadmodum etiam hodie fit multis in locis, variis incisuris signari solitos constat. Athenaeus lib. 11I cap. xxix, ut observat vertitque Clericus, haec habet: Blomilios vocari dicit (Philemon) panes incisuris divisos, quos Romani quadratos vocant idest in quadras incisos. Itaque ni fallor, Hesiodus duabus quadris seu octo frustis ara



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.