HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA170 --
460 Proventu sequitur multorum copia curas.
Iamque age si mentem tenet auri arrecta cupido,
Sic facito: usque operi sollers opus, usque laborem
Adde labori instans, segnique irascere campo.
Pleiades ostendunt ubi sese Atlantides ortae
465 Aethera per sudum, falcem supponere aristis
Incipe: ubi vero rutilantia lumina condunt,
461 lamque age
etc. Absoluta ethices
parte sibi ad oeconomiae praecepta tradenda viam sternit Hesiodus, initiumque
ab agricultura desumit, quae est omnium artium antiquissima ac nobilissima.
464 Pleiades ostendunt
etc. Hunc versum
aliqui ita distinguentes a superioribus scribunt, ut sit quasi initium alterius
libri eiusdem poematis: videtur autem continuo ductu totum hoc carmen Opera ac Dies esse conscriptum, nec in
libros divisum, quemadmodum postea Virgilius aliique fecerunt didactici poetae.
Sed ad Pleiadum ortum veniamus. Petavius Var.
Dissert. lib. il cap. ix Pleiadum ortum heliacum, de quo tantum heic
sermo, factum esse docet Hesiodi saeculo in i° gradu Tauri, et incidere
circa 11 Maii diem, quod tempus solet esse circiter initium messis in Graecia.
Hae vero septem Atlantis filiae idest Maia, Electra, Taygeta, Asterope ,
Merope, Alcyone et Celaeno. Diod. Sic. lib. 11I.
466 ubi vero rutilantia
etc. Non est
abs re, ea heic fu
sius exscribere quae idem Dion. Petavius habet Disscrt. Var. lib. il cap. ix. Matutinum ortum <pcuvojJ.£Vov seu rjKiaKOv significari, ac ^Ctxiv iooxv seu occasum cosmicum ne pueri
quidem nesciunt. Hesiodi saeculo ortus ille contingebat, uti nota in superiore
dictum est, in Tauro. Stellae sunt Vergiliae plures: una est ex eis lucidior
ceterir-, magnitudinis tertiae. Ea, tempore Hesiodi, occidebat heliace in gradu
Arietis 4, 8'' oriebatur in Tauri gradu 11, 4' at prima stella,
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|