Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PR8 --

promereri. Ionica plerumque dialecto est delectatus, quae ut aliis vocalium concursu abundantior, ita est pronunciatu audituque mollior. Multa scripsit ac varia (1): sed ex sexdecim operibus, quae scripsisse dicitur, solum tria nec ea integra ad nos pervenerunt. Ea tamen huiusmodi sunt, ut multiplicem exquisitamque, quae in iis continetur, doctrinam multi admirati non dubitarint memoriae prodere, ipsi opus fuisse multas suscipere peregrinationes, quemadmodum et ab Homero factum accepimus, et longinquas erudiendi sese mysteriisque praesertim Aegyptiis imbuendi gratia regiones petere. Quod ego nec concedere, nec omnino negare ausim: nam quamvis ipse profiteatur se numquam navigasse, nisi quando ex Aulidis portu (5) in Euboeam traiecit

(1) Praeter Tkeogoniam et Scutum Herculis, de quibus aliqui dubitasse videntur, an essent genuina Hesiodi carmina, ac Opera et Dies, nominantur a Tzetze, aliisque grammaticis alia carmina, de Heroum nempe et Heroidum Genealogiis, de Vaticinandi arte, de Mulierum laudibus, de Pelei et Thetidis nuptiis, de Dactylis Idaeis, de Medicina, de Herbis, de Batracho amico, in quem scripsisse dicitur Epicedium, de Chirone, de Astronomia, de Telluris periodo, de Theseo, de Aegimio, de divinis Sermonibus etc., quae omnia in Fabr. Bibl. Gr. videre potes lib. iI cap. 8, ubi multo plura invenies.

(2) Lege Oper. et Dier. v. 804 et seq. in mea versione.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.