HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA169 --
Desinet, hausta sitim cupidi bene pocula placent.
Sed medio tu parce: quid imo parcere fundo
445 Profuit? haud fallas quemquam fraudatus, et omni
Dicta viro merces adsit, quae iusta labori
Sufficiat. testes adhibe cum fratre vel ipso
Colludens: fugiendum homini tum credere semper,
Tum male diffisum non ullis credere dictis.
450 Ante alia heu caveas, obscoeno femina cultu
Blanda tuam capiat mentem, atque improvida fallat
Pectora subrepens tuguri sub cespite. fidit
Qui generi infido, fidat vel furibus idem.
Molle tibi pascatque pecus per prata sequutus
455 Vnigena, ac tutae custos penetralia sedis
Servet opesque omnes: ita rerum copia crescet.
Atque utinam moriare senex, natumque relinquas
Post te alium. facile dat opes et pluribus aptas
Iupiter: aucta viget vis pluribus, et sua largo
mum; in imo foeculentum, in medio autem esse purum. Igitur in medio probatur
parsimonia. Non displicet.
450 Ante alia
etc. Haec de malis
feminis intelligenda, turpique, addictis quaestui, quibus fidere quam sit
periculosum, utinam quamplurimi nescirent.
457 natumque relinquas
etc. Videtur hic
Proclo versus reiiciendus, Heinsio transponendus, Guieto emendandus, et pro
ere qay legendum ccracXov nempe tenerum. Ego nil ausim
mutare, suspicorque heic Hesiodum voluisse dicere, ex senis esse felicitate, ut
non solum post se haeres filius relinquatur, sed etiam filii filius seu
nepos.
y
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|