HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PR8 -- promereri. Ionica plerumque dialecto est
delectatus, quae ut aliis vocalium concursu abundantior, ita est pronunciatu
audituque mollior. Multa scripsit ac varia (1): sed ex
sexdecim operibus, quae scripsisse dicitur, solum tria nec ea integra ad nos
pervenerunt. Ea tamen huiusmodi sunt, ut multiplicem exquisitamque, quae in iis
continetur, doctrinam multi admirati non dubitarint memoriae prodere, ipsi opus
fuisse multas suscipere peregrinationes, quemadmodum et ab Homero factum accepimus,
et longinquas erudiendi sese mysteriisque praesertim Aegyptiis imbuendi gratia
regiones petere. Quod ego nec concedere, nec omnino negare ausim: nam quamvis ipse
profiteatur se numquam navigasse, nisi quando ex Aulidis portu (5) in Euboeam traiecit
(1) Praeter Tkeogoniam et Scutum Herculis, de quibus aliqui dubitasse
videntur, an essent genuina Hesiodi carmina, ac Opera et Dies, nominantur a Tzetze, aliisque grammaticis alia carmina, de
Heroum nempe et Heroidum Genealogiis, de Vaticinandi arte, de Mulierum laudibus, de
Pelei et Thetidis nuptiis, de Dactylis Idaeis, de Medicina, de Herbis, de Batracho
amico, in quem scripsisse dicitur Epicedium, de Chirone, de Astronomia, de Telluris
periodo, de Theseo, de Aegimio, de divinis Sermonibus etc., quae omnia in Fabr. Bibl. Gr. videre potes lib. iI cap. 8, ubi multo
plura invenies.
(2) Lege Oper. et Dier. v. 804 et seq. in
mea versione.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|