HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA160 --
Aut ausi aut meditantis. eum dat propter in omnes
Iupiter exitium magnum, pestemque famemque
285 Coniunctas una campis immitit apertis.
Intereunt late populi, nec dulcia matres
Germina, spem sobolis, pariunt, patrumque propagant
Nomina: dispereunt totae sine nomine gentes
Irati certo nutu Iovis, eruit ollis
290 Interdum qui versa solo vel moenia saevus,
Vel iuvenum armigeras acies, disiectaque perdit
Navigia in syrtes rapiens iactantibus undis.
Vos etiam, reges, vos o servate verentes
Iustitiam. neque enim longe a mortalibus absunt,
295 Sed propius cernunt divi, quicumque nefandis
Iudiciis alios spoliantque teruntque vicissim.
Ter decies sunt mille, Iovis caelestis origo,
sacrae Scripturae loco quid simile habeatur. An haec meticulosior Clerici
Theologia quiddam aliud respicit? enexa)
• Certe illud apud Ecclesiasten idem est: saepe universa civitas
mali viri poenam luit.
294.... neque enim longe
etc. Vt reges
ipsos, quorum sumfnum est in homines imperium, ab iniustitia deterreat, eis
recte poeta deorum praesentium timorem insinuat. Itaque ni velint sponte, quae
sua cuique tribuere, faciant id saltem eorumdem reverentia, qui vident,
quaecumque fiunt, et regum etiam culpas facile ulciscuntur, quippe optime
Horatius dixit: reges in ipsos impcrium est
Iovis.
297 Ter dccUs
etc An mysterium aliquod
in hoc numero? nullum opinor. Ita dictum esse credo ad significandam maximam
eo— rum multitudioem.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|