HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA155 --
Post ipsis reddens melioris tempora vitae
Iupiter, avectos procul hinc, qua meta recessit
Vltima terrarum, secreta in sede locavit,
200 Regnat ubi superum longe Saturnus ab arce.
Sic placidi nullis agitati pectora curis
Trans vastum oceanum celebrant loca laeta piorum,
Felices heroes: ibi ter poma per annum,
Florentesque parit foetus iustissima tellus.
205 Ipse utinam generi quinto non vivus adessem
Nunc hominum! periisse prius, vel serius auras
Aspexisse, foret satius: nunc ferrea namque
Progenies luctus inter noctesque diesque
Tristis agit; violenta deum sic ira fatigat
210 Correptamque malis agitat. tamen his quoque finem
205 Ipse utinam
etc. Ergo Hesiodus post
Troianum bellum seu quinta aetate vixit. Haec ferrea dicitur aetas ab Hesiodo,
quae non aliam ob caussam deterior omnibus ab eodem statuitur, nisi quod vetera
omnia laudare homines, ac nova vituperare solent, irascique iis quibuscum
versantur iam senes.
210 tamen his quoque finem
etc. Hincne
illa Virgilii in Salonini genethliaco? Vltima
cumaei venit iam carminis aetas, et quae sequuntur. Certe et carmen
cumaeum esse Hesiodi potest, cuius pater e Cuma, et ex hac aetatum continua
mutatione heic a poeta descripta versibus Virgilii multa lux affulget, qui, hac
adhibita veluti clave, recte omnes explicantur. Saecula enim mala, perpetua
temporum vicissitudine, per nostrum poetam paullatim ad bona atque adeo optima
regrediuntur, quod futurum in Salonini ortu, vel eius
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|