HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA153 --
155 Indigus auxilii reptabat. mox ubi flavas
Sparserat enata circum lanugine malas,
Exigui suerat brevis illum terminus aevi
Excipere assiduo confossum corda dolore
Ob scelera. haud etenim violento a crimine quibant
160 Alternas prohibere manus: non magna vereri
Numina, non aris imponere sacra volebant,
Certa hominum ceu iura petunt. mox Iupiter illos,
Ingrati superos nullo quod honore colebant,
Perdidit iratus, tenebris et pressit opacis.
165 Nec tamen omnino genus hoc evanuit: ima
In terra posuitque domos dicique beatum
Promeruit: debetur honos huic nempe secundus.
Tertia magnanimi nutu Iovis aenea venit
Gens hominum, argento absimilis: de robore creta
170 Fraxineo, indomita, et violenta. olli horrida cordi
Praelia, Martis opus; cladesque, iniustaque facta
Semper erant. Cereris spernebant mitia dona,
Atque adamante animos duro sub corde fovebant
Informes. vis magna, infractaque brachia firmis
175 Ex humeris enata armabant fortia membra.
Arma illis ex aere, domus ex aere rigebant,
168 Tertia magnanimi
etc. Argenteae
aetas aenea successit, cuius homines penitus deleti sunt, nullumque post mortem
nomen aut dignitatem obtinuerunt.
176 Arma illis ex aere
etc. Nota usum
aeris antiquiorem quam ferri.
u
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|