HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA147 --
60 Tristia terrigenis pro crimine damna paravit,
Absconditque ignem: nostros quem rursus ad usus
Audax Iapeti proles subduxit ab arce
Aetheria in ferula servans, fallensque Tonantem
Fulmine gaudentem saevaque ita voce loquutum.
65 Iapetionide, longe magis omnibus astu
Heu vafer! audaci nequidquam fraude superbis,
Ac vetitum gaudes ignem furatus. id ipsi
Quippe erit exitioque tibi sobolique nepotum,
Pro rapto queis igne dabo mala, scilicet omnes
70 Vt laeti exultent animo sua damna sequentes.
Sic fatus risit divum pater atque hominum rex,
69 scilicet omnes
etc. Magnuni quidem
suppliciurn, ut
quis putet se tum gaudere maxime, quum prudens et sciens, queinadmodum Ioquitur
M. Tullius, in exitium ruit voluntarium.
70 sua damna sequentes
etc. Pandoram
videlicet, quae
quid sit, imo potius quid cuique esse videatur, lege inter se dissi-ยป
dentes digladiantesque tum veteres tum recentiores interpretes. Sua sit Heinsio
fortuna, sua singulis- monstra: mihi non aliud Pandora nisi amor immoderatus
mulierum seu ipsa muliebris luxuries, qua homines in perniciem ruunt, ut videre
est in Hesiodi Theogon. v. 590 etc.
71 Sic fatus risit
etc. Indignantis
etiam est ridere, si sciat facile se ulcisci posse. Ita Homerus, Virgilius,
aliique poetae saepissime. Sequitur vero elegans Pandorae descriptio, ubi
Vulcano cura datur effingendi e limo corpus formosissimae virginis, vocemque
animumque infundendi; Palladi eamdem artibus femineis excolendi; Veneri plenam
venustatis reddendi, eamdemque tum in corporis cultu im
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|