Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA145 --


Dimidium, quantumque boni malvaeque salubres
Asphodelusque ferat, novere: ita numina veras
Divitias vitae occulerunt mortalibus aegris.

deratum vero immodico et immoderato, tamquam potius peiori, antecellit etc. Quare recte Clericus hunc locum explicans: nesciunt, inquit, satius esse iis exiguo lucro et tenui victu esse contentos, adeoque leviora munera exigere a civibus, quam dum nimium lucrum concupiscunt lautiusque aequo vivunt, bonis omnibus cives spoliare: primum quia pauca exigentes et modeste viventes amorem sibi civium conciliant, quum odio sint secus agentes; deinde quia ex non exhaustis civibus, nimia et subita rapacitate, lapsu temporis alia dona accipere possunt, quae a penitus spoliatis non amplius dantur. Haec Clericus, eademque confirmat exemplo Ciceronis desumpto e Verr. 11I quod vide apud Graevium.

51 malvaeque salubres etc. In malva et asphodelo vi

tae simplicitas a poeta commendatur. Ita et Horatius, quum exquisitas aliorum epulas luxumque descripsisset: me, inquit, pascunt olivae, me cichorea levesque malvae. Homerus autem mortuis ajcpo— §e \ov Keijj.ma. tribuit, quod victu in Elisiis simplicissimo vivant, idest facillimam quamdam vitae rationem nacti sint, ut ait Heinsius, multaque addit ingeniose potius quam vere. Vide quae Clericus senserit Plutarchi usus testimonio in Convivio septem Sapient., ubi ille, postquam dixit bonam esse ad edendum malvam et scapum asphodeli, et versum Hesiodi protulit, statim subiicit: existimas vero tale quid Hesiodo in mentem venisse, ac non potius eum, ut est assiduus parsimoniae laudator, ad cibos vilissimos nos, quippe dulcissimi qui sint, voluisse adhortari?

53 Divitias vitae etc Auream nempe illam Horatii Flacci mediocritatem, et simplicem vivendi modum dii ab hominibus abstulerunt.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.