HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- PA141 --
HESIODI
ASCRAEI
OPERA Ac DIES.
Musae, clarisonae cantu, properate relicta
Pieria, laudemque patri iam dicite vestro;
Per quem mortales obscura in nocte silentur,
Et volitant clari fama, generosaque iactant
5 Facta, vel indecores ullo sine nomine vivunt,
Ipsius annuerit ceu mens et dia voluntas.
Nam facile extollit depressum, et deprimit idem
Vers. 1
Musae, clarisonae
etc. Multi omni
tempore dubitarunt, utrum Hesiodi esset hoc exordium: nam et Aristarchus et
Plutarchus et Pausanias aliique scriptores decem priores versus in vetustissimo
codice deesse affirmant. Accedit etiam, Rhapsodos alienis poematibus adsuere
consuevisse prooemia; quod et Pindarus docuit Od. II Nem. Quid igitur?
Dicemusne poetam a duplici contentionum genere sine ullo exordio, contra quam
fit plerumque a graecis etiam in minimis poematibus, carmen esse auspicatum?
Mihi sane id vehementer incredibile videtur.
3 Per quem mortales
etc. Potestas
supremi numinis egregie per has hominum fortunae vicissitudines declaratur;
quemadmodum saepe factum in sacris etiam paginis legimus. Mitto illa Horatii:
Valet ima summis mutare.

|