HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PR3 --
fama stet atque laus: nihil a me cuiquam celebritatis, quam consequuti sunt,
imminutum volo. Id unum ego, quod nemo facile non concedendum arbitrabitur, peto, ut
quod illis bona doctorum hominum venia facere licuit, mihi etiam sine cuiusquam
invidia atque offensione liceat experiri. Si quam forte singularem in me
animadvertant diligentiam, latineque scribendi elegantiam, laudent hasce litteras
fere intermortuas suscitandi desiderium, curamque in optimis poetis legendis
imitandisque non frustra positam. Sin autem oscitantem videant ac sine numeris
lutulentumque fluere, despiciant arrogantiam, ac turpissimam temporis otiique, quod
institutae mihi concedit vitae ratio, iacturam vituperent. Verum hisce omissis, quae
ad aliorum iudicium spectant, aliquid heic dicendum arbitror de Hesiodi primum vita,
de qua nihil scripseram, quum Opera et Dies,
Scutumque Herculis edidissem, tum de
ipsius Theogonia: in qua utraque re ita me
geram, ut brevitati maximopere consulam, eorumque perstringam summa veluti capita,
quae ab aliis iam dicta sunt. Novi enim parum aut fere nihil, quod dicam, in tanta
hominum copia, qui iisdem ante me de rebus conscripserunt, relictum est. Itaque a
primo exordiamur.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|