Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA123 --

ferre poterat. Sed ego haec omnia ab aliis, ut aiebam, discenda reliqui, quum non aliud mihi proposuerim, quam Ascraei vatis, placidissimi suavissimique senis, ita versus latinis versibus exprimere, ut sine taedio, aut fortasse aliqua etiam cum voluptate, quod a nemine satis bene factum adhuc noveram, a graecae linguae imperitis legi possent. Qui autem P. Virgilio aureum illum nitorem, admirandas digressiones, elegantissimam varietatem georgicarum rerum, in quibus thesauros poeticorum ornamentorum omnes musarumque delicias vates divinus effudisse videtur, in hisce versibus desiderabit, ille certe et mecum iniuriose aget, et Hesiodo non levem importabit calumniam. Nam et mihi illa tantum dicenda erant, quae non a Virgilio, sed ab Hesiodo dicta sunt; et ipse Hesiodus, quum magna ex parte in hoc opere de iustitia, de religione, de industria, deque rebus universis, quae ad vitam recte administrandam pertinent, cum fratre disserat, quem ad laborem exhortatur, ab otioque removet, saepe styli severitatem ac prope philosophorum spinosam illam austeritatem sequatur necesse est. Nec vero omnis fert omnia tellus, nec omnis eodem modo res ornanda; suus cuique

Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.