Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- PA113 --


Omnia Tyrrhenum vasta ditione tenebant.
1135 Olli Nausithoum pariter formosa Calypso,
Nausinoumque super, vitales fudit in oras.
Hanc sobolem divae mixtae mortalibus olim
Ediderunt. nunc o blando vos carmine musae
Femineum cantate genus, paribusque referte
1140 Laudibus aerii linquentes culmina Olympi.

1135 Olli Nausithoum pariter etc. Nausithous et Nausinous ex nympha Calypso item Vlyssis filii. Libenter quidem Clerico assentior, hos ita fuisse vocatos, quod Vlysses animum seu cogitationem haberet semper in nave celeri. Alius fuit Nausithous ille, de quo Homerus Odyss. lib. VII dicit:

» Primum Nausithoum fudere in luminis oras » Neptunus terrae domitor Peribaeaque forina » Egregia, extremi clarum genus Eurymedontis, » Qui quomdam imperio tenuit fera regna gigantum. Ex hoc enira ab Homero dicitur natus Alcinous, qui Phaeacibus seu Corcyrae imperabat, quum in eam insulam Vlysses naufragio compulsus appulit.

1137 Hanc sobolem divae etc. Hactenus generationem illorum, qui ex hominibus ac deabus nati putabantur, recensuit Hesiodus. Heic vero Theogoniae finem faciens videtur polliceri, se feminarum illustrium laudes celebraturum: cuius fortasse carminis ea nobis pars una superest, quae Scutum Herculis inscribitur, incipitque, ut nunc exstat, a laudibus Alcmenae; pertinetque ad quartum Catalogum. Vide Fabr. JSibl. Gr. lib. il cap. vnl, ubi veteris auctoris scholium quod in Aldina editione subiicitur, integrum legitur: rrig

AW/Sof h h rw $ KXTxXoyu) (peqercu etc.

P



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.