HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA110 --
Aethiopum regem Aurora Hamathionaque dium.
At Cephalo Phaetonta parem caelestibus, olim
1100 Quem tenera sparsum roseas lanugine malas,
Ignarumque, et adhuc puerilia vota foventem,
Laeta Venus rapuit, templi geniumque futurum,
Custodemque sui, tenebrosae noctis in umbra.
Natam autem Aeetae regis, postquam omnia victor
filios suscepisse affirmatur, Memnonem et Hemathionem, quos ideo cum aliis
interpretibus Aurorae filios dictos esse puro, quod ambo in superiori Aegypto, aut
Aethiopia, quae regiones collatae Graeciae ad solem orientem spectant,
regnaverint. Fortasse et Hemathionis nomen est a Syriaca appellatione Hhemat, inquit Clericus, ut vocabatur Syriae
urbs, ad quam pertingebant septentrionales fines Palaestinae. Sed ego potius hoc
nomen deduxerim ab rijta,Toq seu die, quod ab oriente nascatur dies. Memnonis
et Homerus in Iliade , et Virgilius in
Aen. mentionem fecerunt. Eadem autem
Aurora e Cephalo protulit Phaethontem, sed, ut videtur, diversum ab illo, qui
Solis, et Climenes filius ab Ovidio Metam.
lib. il dicitur, quique mundum conflagrare fecit, ictusque a Iovis fulmine
in Eridanum decidit. An hic Phaethon est sidus Veneri sacrum, nimirum Phosphorus?
Lege quae de illo dicat Dupuisius in opere alias citato pag. 521. An potius ille,
quem in Sole regnasse dicit Lucianus Hist. Ver.
lib. I, bellumque gessisse cum Lunicolis?
1104 Natam autem Aeetae
etc. Medeam, uti
notum, Iason dux Argonautarum et Aesonis filius, uxorem duxit, eamque secum in
urbem Iolcum deportavit. Res est omnium sermone vulgata, ut non operae pretium sit
in ea diutius morari. E Medea vero et Iasone Medaeus heic tantum ab Hesiodo natus
dicitur, quem a Chirone facit educatum, quod et de Achille accepimus, et de ipso
Iasone, qui
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|