HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA108 --
1075 Et salsi valeant ponti freta. dicite divae,
Dicite olympiades Musae, Iovis inclyta proles,
Quaeve, quibusve deae mixtae mortalibus olim
Protulerunt natos similes caelestibus ipsis?
Prima Ceres cunctas inter pulcherrima divas
1080 Iasio heroi Cretae foecunda per arva
Accubuit furtim, ter scisso abiecta novali,
Ac genuit Plutum, qui vastam obeuntia terram
Aequora, telluremque ipsam late undique lustrat
1077 Quaeve, quibusve deae
etc. Huc usque
Hesiodus de iis loquutus est, qui ex diis et mulieribus nati dicebantur; nunc
aliquot enumerat, qui ex deabus hominibusque procreati ferebantur. De quibus idem
sentiendum, quod diximus de superioribus.
1079 Prima Ceres
etc. Cum Iasio aut
Iasione, ut eum vocat Theocritus, commixta Ceres edidisse dicitur Plutum, de quo
Lucianus in Timone , et Aristophanes in
eius nominis comoedia. Apud Homerum autem sic queritur Calypso cum Mercurio Odyss. lib. v . » Di, genus adversum
nobis, quaenam improba tantum » Invidia, haud vacuo divas requiescere lecto,
» Si qua virum placito carum sibi iunxit amore? » Sic roseos ornata sinus ut Oriona
cepit » Aurora, invidiae stimulis
ingentibus actos » Vos doluisse polo
memini, nec desiit ira, » Donec in Ortygiae sylvis latonia virgo »
Perculit aggressum numquam fallente sagitta. » Sic etiam quum victa animi
Iasiona petivit » Flava Ceres, dulcemque ardens saturavit amorem » Mixta
viro per culta soli, non inscius illum » Iupiter ardenti iaculatus fulmine
stravit.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|