Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA107 --


Heben, Iunonis Iovis alti et sanguine cretam,
Sidereo nivei florentem in vertice Olympi.
Felix, qui potuit tantos superare labores,
Et nunc indomitae virtutis praemia laetus
1065 Accipit ipse deos inter deus additus astris
Immortali aevo gaudens, vitaque perenni.
Soli autem, assiduo qui se per inania motu
Volvit agens, pulcra Oceano patre edita nympha
Perseis Circenque dedit, regemque superbuin
1070 Aeeten. heic post divum mandata sequutus
Oceani gnatam formosam accepit Idyiam,
Quae Veneris taedas experta et dulcia vincla
Eximiam certo Medeam tempore fudit.
Vos mihi nunc, terraeque omnes scopulique, valete;

cus, quod quum Graeci unum hominem fuisse crederent, nec intelligerent, qui vita unius hominis sufficere posset ad eas res gerendas, quas et tempore et loco diversissimas gessisse dicitur, aeternam ei iuventutem a diis concessam arbitrati sunt. Harokel, unde HVaxXr\^ 1 Phoenicibus est mercator; quare fortasse hoc nomen non proprium est, sed appellativum.

1067 Soli autem , assiduo etc. Perseis oceanine Soli nupta Circem atque Aeetam genuit. Quae de Circe dicuntur, notissima sunt. Nota pariter historia regis Aeetae, qui ex Iclya Medeam suscepit, uti constat et ex Apollonio Rhodio, et ex Valerio Flacco in Argo naut., quos tute adito, si horum desiderio teneris. De hac re inter recentiores agit cl. Denina in Graec. Hist. lib. I cap. 7, ubi de Argonautis.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.