HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA105 --
Ab Iove conceptum fudit; Semeleque verendi
Progenies Cadmi pariter sociata Tonanti
Natum immortalem genuit mortalis Iacchum
Laetitiae auctorem, qui divum sede potitus
1050 Aetheria gaudet divino et matris honore.
Nec minus Alcmene robur creat Herculis olli
1047 Progenies Cadmi
etc. Semele Cadmi
filia, mortalis omnium prima, ex Iove Bacchum concepit. Sed num Cadmo posterior
Bacchus censendus est? Imo multo antiquior fuit, ut multis ostendit Bochartus
Chan. lib. I. Ideo autem Thebanus
creditus est, quod conditores Thebarum eius cultum in Graeciam ex Oriente
attulerant. Hinc et Dionysus dictus ex Mog
et NtW urbe Arabiae, in qua fuit educatus. Sed Bacchi mythologia maxime
implexa est ac tenebris involuta. Nonnus in suo poemate quam plura potuit de
eodem collegit lectu digna. An etiam idem cum Nemrodo? Lege Bochartiun et
Clericum de eodem disserentes. Fabula autem, quod ortus sit ex Iovis femore,
matre a fulmine exanimata, fortasse ficta, quia et Phoenices et Syri, quos ab
aliquo generatos afErmant, dicere solent, eos e femore illius egressos.
1051 Nec minus Alcmene
etc. Mortalis
altera mulier cum Iove congressa, Alcmena nempe illa Amphitryonis uxor,
Herculem protulit in lucem. Et Bacchus et Hercules et ceteri eiusmodi deorum
filii ex mulieribus generati pro nothis haberi debent, quemadmodum illi omnes
fuisse censendi sunt, qui in templis lucisque sacris aut propter flumina a
fraudulentis hominibus ornatu saepe cultuque varios deos imitantibus
generabantur; utque honori puellarum, quae vim erant passae, consuleietur, in
vulgus proferebatur a diis fuisse genitos. Plena est exemplorum huiusce fraudis
vetustas, nihilque erat familiarius, quam deorum superstitione nefariam
obtegere impro
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|