HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA104 --
Ima tenens, matrem iuxta patremque potentem,
Aurea tecta colit fortis deus. at tibi, Mavors,
Frangere cui clypeos bellantum atque aera voluptas,
1040 Terroremque Metumque Venus gravis edidit, una
Assuetos tecum densas turbare phalanges,
Et quatere horrendis trepidas insultibus urbes;
Harmoniamque super, qua clarus coniuge Cadmus
Gavisus quondam est. Atlantis filia Maia
1045 Mercurium, qui certa deum fert iussa per auram,
1040 Terroremque Metumque
etc. Terror
ac Metus, poeticae pcrsonae, filii dicuntur Veneris atque Martis, quod in
bellis aut aliis terrorem incutimus, aut nos ipsi timore afficimur. Hi semper
et ab Homero et ab aliis poetis Marti comites tribuuntur, eumque in bellum
sequuntur .
1043 Harmoniamque super
etc. Martis
item Venerisque filia Harmonia Cadmo nupsit. Admodum vero ingeniose, ut dicam
cum Clerico, Sam. Bochartus Chanaan.
lib. I. nomen Cadmi coniecit significare eius patriam, quae erat eorum
Cadmonaeorum, de quibus Moyses Gen. XV,
Harmoniam vero dictam ex monte Hermone, qui pars fuit Antilibani ad
ortum fontium Iordanis. Sed Graeci aliter Harmoniam explicant. De Cadmi vero
praestantia, eiusque cantus excellentia, qua Thebas condidit, et Propertius et
passim alii poetae multa dixerunt. Hic e Phoenicia litteras in Greciam attulit;
Palamedes aliique deinceps auxere usque ad xxiv.
1045 Mercurium , qui certa
etc. Maia,
una Pleiadum, Iovi peperit Mercurium, de quo lege hymnum, qui inter homericos
recensetur, plenamque eius fraudium furtorumque historiam cognosces.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|