HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA103 --
Invidiaque furens, totis ac viribus usa,
Vulcanum est enixa, omnes qui callidus inter
Caelicolas manuum sollerti praestat honore.
1035 Ex Amphitritae et Neptuni natus amore
Lucem hausit validus Triton, qui stagna profundi
matre Minervam in lucem edidit, ita Iuno, qua erat ambitione praedita, ne ista
quoque in re minus potuisse Iove videri voluit, Vulcanumque ex se sola et
concepit et peperit. Nam illa iy (piXorr\Ti
■> ut est in textu vulgato, sine dubitatione legenda sunt
ou (pi\orr,Ti uAynaa., id est sine concubitu . Aliter non haberet
comparatio locum. Scholiastes habet TtquToq
ouToq 1 nimirum Hesiodus, rov CLGTOV
£•/. jj.6vr\q IT^ac ems
• Quare videtur legisse ou
non |y •• additque hoc esse animadvertendum, nam Homerus
eumdem facit etiam ex Iove. Idem docent et Apollodorus lib. I Bibl. et Clericus et Graevius et omnes
ferme huiusce loci interpretes . Itaque uti diximus, Iovem adoptasse sibi
Minervam in filiam, sic Iuno dicenda erit Vulcanum atloptasse, fabri cuiusdam
filium, fabrum et ipsum futurum celeberrimum.
1036 Lucern hausit validus erc. Triton
filius Amphitritae et Neptuni deus maris habitus est insignis, praesertim in
inflanda buccina seu chonca
» Quae medio concepit ut aera ponto, » Littora voce replet sub
utroque iacentia Phoebo, ut ait Ovidius. Virgilius autem de illo Miseno
aeolide, quo non praestantior erat alter, aere ciere viros, Martemque accendere
cantu , inquit: » Sed tum forte cava dum personat aequora chonca, »
Aemulus exceptum Triton, si credere dignum est, » Inter saxa virum
spumanti immeiserat unda. Dii nimirum aemulos gloriae eiusdem ac laudis homines
habere non patiebantur. Vnde et Marsyae supplicium, et Arachnae, et Euryti, et
alia sexcenta .
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|