HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA102 --
Connubio iunxit stabili, thalamoque recepit
Iunonem, quae mixta olli produxit in auras
1025 Hebenque, et Martis grave numen, et Ilithyan.
Ipse autem e sacro prognatam vertice glaucis
Pallada luminibus genitor sine matre creavit
Magnanimam, strepitus inter quam ducere turmas
Indomitam, clamorque iuvat, bellumque, necesque
1030 Sanguineae. hinc pariter non ullius indiga Iuno
Auxilio, magno cupiens certare Tonanti,
tissimus. Ac sane Thracum mores cum Martis religione consentiunt: nam, ut
Herodotus ait lib. v., est apud Thraces, otiosum esse, honestissimum; agricolam
agere, contemptissimum; e bello atque rapto vivere, pulcherrimum. Iuno deinde
peperit Ilithyam partuum praesidem, quae cum Diana postea confusa est seu Luna,
quod mensibus praesit. Sed male, nam optime Iuno apud Lucianum: qui potest credi,
inquit, parturientibus obstetricari Dianam, quum virgo sit? Clericum adito in
edit. Graev. Hesiod. ad hunc versum. Cererae sive deae, sive mulieres, ex quibus
Iupiter fertur suscepisse liberos, pellices habendae sunt, non coniuges.
1026 Ipse autem e sacro
etc. Ergo male
paulo ante dixit Hesiodus, Minervam fuisse in alvo a Iove repositam, quum heic
dicat ortam e capite. At Hesiodus facile respondebit, dicetque ex alvo, ubi
concreverat, in caput Iovis migrasse, atque ex illo demum in lucem prodiisse
Minervam. Affirmat Clericus, ideo Iovem dictum hanc filiam ex se ipso solum
peperisse, quod sibi adoptaverit, quam ipse solus educare atque erudire voluerit.
Et re quidem vera, multos habuit communes cum Iove honores haec dea, uti videre
est apud antiquos scriptores.
1031 Auxilio, magno cupiens
etc.
Quemadmodum Iupiter sine
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|