Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA101 --


Carmina, iucundaeque placent convivia mensae.
Praeterea ipsius quondam dignata cubili
Latona optato se vidit Apolline laetam,
1020 Dyctinnaque arcu, et levibus gaudente sagittis,
Prole bona superos inter felicior una.
Postremam vero florentem in vere iuventae

narum puellarumque reticulis erant diversae, quamvis eaedam fasciae quaedam fuerint, quibus comae religabantur . Ovidius inquit: » Simulavit anum, mitraque capillos » Presserat. Et Iuvenalis:

» Ite, quibus grata est picta lupa barbara mitra. Quod vero ille vetulis, hic meretricibus ornamentum dat, quis Musis florentissimis casussimisque puellis tribuat?

1018 Praeterea ipsius quondam etc. Latona sexta Iovis uxor Phoebum et Dianam peperit: ex quo vides utrumque distingui a Sole ac Luna, qui Hyperionis ac Thiae filii. Postea vero haec nomina confusa sunt, quod nimirum quum ex hac vita ambo decesserunt interque deos abierunt, Solem Apollo insederit, Lunamque Diana: quid simile et Aegyptii de Horo ac de Iside commenti sunt. Plura si velis hac de re, vide Macrobium in Saturn., et Hyginum lib. il De si gnorum caelestium historiis. Lege etiam Homeri hymnum in Apollinem, si omnia Phoebi gesta, quae a mythologis narrantur, amas cognoscere.

1022 Postremam vero etc. Haec illa Iovis et soror et coniux Iuno, quae coniugis in culpa flagravit quotidiana, ut ait Catullus, quamvis numquam dimissa fuerit. Heben peperit, iuventutis deam, cuius nomen deducit Clericus a voce hebraica Eb, quae est viror, et probe iuventuti convenit. Peperit etiam Martem bellorum praesidem, qui quod fortasse inter Thraciae populos ferocissimos vixerit, post mortem iisdem habitus est deus praecipuus ac omnium praesen

r



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.