Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA100 --


Multa malis miscent, vicibusque alterna ministrant.
Tres autem Eurynome Oceano genitore creata
1005 Formosas ipsi Charitas dedit aurea partu
Aglaienque atque Euphrosynen Thalienque venustam,
Quarum oculis clare e fulgentibus ille virorum
Corda domans destillat amor: sic dulce tuentur.
Frugiferae hinc Cereris thalamum conscendit Olympi
1010 Regnator, niveis quae te, Proserpina, palmis
Edidit insignem, et pulcram genitricis amato
E gremio rapuit nutu Iovis arbiter orci
Tartareis invectus equis. dein captus amavit
Mnemosynen flavis spectandam in fronte capillis,
1015 Produxitque novem Musas, quibus aurea vittis
Tempora sunt variis incincta, et dulcia cordi

1004 Tres autem Eurynome etc. Eurynome Oceani filia, uxor Iovis tercia, ex qua tres Gratias suscepit. Neque id sine ratione: quidquid enim boni pulcrique est in rep. a summo imperii moderatore derivari censetur .

1009 Frugiferae hinc Cereris etc. Iupiter e Cerere quarta uxore Proserpinam generavit. Ceres autem non aliud significat nisi fi ugum copiam, a qua in omne genus homirrum manat illa, felicitatis principium, abundantia. Hinc et Plutoni data fingitur Proserpina; quod Cereris filia apprime convenit divitiarum regi .

1014 Mnemosynen fiavis etc. De Mnemosyna quinta Iovis uxore deque Musis satis diximus in primis huiusce operis adnotationibus. Musas autem ego vittis ornatas dixi rton mitra, ut quidam expHcant ZjAVtoMt • Mitrae enim barbarae habebantur, et a graecarum matro



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.