Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA80 --


715 Quae me cumque animus fari iubet, auribus aequis
Accipite. obnixi, Saturno quot sumus orti,
Titanesque, imus iamdudum in mutua contra
Vulnera praeclara pro laude utrique ruentes
Imperioque. manus invictae et maxima vobis
720 Vis est: nunc animos, nunc vestras promite vires
Titanas contra, memores et foederis icti
Dulcis amicitiae, quondam et quae dura tulistis,
Tristibus exuti vinclis, ac noctis opacae
E latebris, per nos, revocati in luminis oras.
725 Dixerat. illi autem Cottus sic impiger infit:
Nulli ignota refers, o maxime: scimus et ipsi
Quod praestas animisque atque acri robore mentis,
Et nostrae fueris cladis depulsor acerbae.
Consilio nos, magne, tuo vinclisque soluti
730 Fortibus, et nigra mersi in caligine, ab umbris
Venimus ad lucem, dura olim infandaque passi.
Quare adeo certum est nunc omne opponere robur
Vimque aniini, contra Titanas in arma furentes,
Pro vestro imperio nobis pugnantibus usque

cipue ad Briareum Cottum atque Gygem, quos ad defectionem vocat, ut relictis nimirum Saturni partibus memores beneficiorum, quae a sese acceperant, hoc in bello sibi opitulentur. Nec Iovem fefellit spes: Cottus pro aliis etiam respondet, suamque fratrumque operam Iovi ultro pollicetur.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.