HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA73 --
In tacito novit latitantes pectore fraudes,
Hanc quoque cognovit, iam tunc et damna paravit
615 Aspera mortali generi, quae tempore certo
Volvuntur ventura. ergo albam denique utrisque
Substulit arvinam manibus, tegumenque removit.
Heic vero exarsit furiata mente, nec ira
Iupiter abstinuit, quum tantum nuda latere
620 Ossa intus tauri sinuato in tergore vidit;
Tempore et ex illo iussit mortalia secla
Candida odoratas dis ossa adolere per aras.
614 Hanc quoque cognovit
etc. In ea
heic opinione Clericus est, irt putet reapse Iovem fuisse deceptum a
Prometheo, quamvis id Hesiodus non sit ausus dicere invidiam civium
pertimescens , quasi impius foret. Ego vero, si quid intelligo, omnino
diversum iudico. Manifeste enim videtur mihi Hesiodus declarare, Prometheum
quidem et tentasse Iovem decipere, et maxima id calliditate esse aggressum;
sed Iovem, qui occulta etiam norat, fraudem agnovisse, quamvis ut reum
criminis manifestius teneret, rem dissimulasset. At enim, inquies cum
Clerico, nisi fuisset Iupiter deceptus, caussam non habuisset, cur usque
adeo vehementer indignaretur Promedieo? Habuit enimvero maximam: nam qui
certam habet voluntatem patrandi criminis, aeque peccat ac qui voto potitus
est. Ceterum id videtur factum in aliquo convivio post diremptum iam
certamen.
622 Candida odoratas
etc. Nescio
quam bene ex hoc Promethei facto videtur Hesiodus ossium adolendorum diis
invectam repetere consuetudinem, quum prius id non fieret, sed adeps tantum
aut viscerum pars aliqua combureretur. An haec Holocautomatum institutio? Alii quoque
ita putayerunt.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|