Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA68 --


Connubio adiunxit Clymenam, notoque cubili
Exceptus cupidam fovit. gravis illa sub auras
Magnaniinum Atlantem fudit, famaque superbum

Hesiodus, ex quo et Clymena ortos docet Atlantem, Menoetium, Prometheum atque Epimetheum, de quibus in adnotationibus sequentibus dicam. Iapetus autem, si viros eruditos quamplurimos consulas, non alius est, quam Iaphetus Noachi filius, cuius posteri longe lateque propagati sunt. Id et Apollodorus Biblioth. lib. I et Hyginus fab. Cxlii , ubi de Prometheo, innuere videntur. Hi vero quatuor fratres diversas orbis terrarum regiones incoluerunt.

568 Magnanimum Atlantem fudit etc. Atlantem, qui et in montem cognominem postea mutatus fertur, verisimile est fuisse conditorem Atlantiarum gentium, quae ultimam Africam incolebant. De his Herodotus lib. vl inquit: Hisce nomen est Adantibus, qui sine nomine ( scilicet singulorum proprio ) sunt soli hominum. Plato vero in Tim. narrat, auditum a sacerdotibus templi Heliop., exstitisse quondam et insulam maximam Atlantidarum dictam, cuius incolae astronomiae erant peritissimi, lateque ac longe dominabantur. Horum Atlantidarum mentionem etiam fecerunt Baillyus in Vct. Astron. hist., et praecipue in epistolis ad Voltaerium datis, ac Iohannes Rinaldus Carlius vir omni eruditione perpolitus toro. nl Epist. Americanarum edit. Cremon.. Gallus quidem scriptor BufFonii theoriam sequutus de telluris refrigeratione hanc insulam collocat in Oceano septentrionali a Spitzbergio Americam versus; Carlius vero ab Africa per Adanticum Oceanum sese Americam usque protendentem conatur ostendere, docetque per hanc insulam, quum parum distaret et ab Africae et ab Americae continentibus, uti etiamnum toto eo tractu sub mari cominuata montium vestigia demonstrant, facilem fuisse transitum iis gentibus, quae primae oras Americae occuparunt. Quid vero factum de hac insula? Ingenti quodam terrae motu disiecta prorsus ab ho



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.