HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA68 --
Connubio adiunxit Clymenam, notoque cubili
Exceptus cupidam fovit. gravis illa sub auras
Magnaniinum Atlantem fudit, famaque superbum
Hesiodus, ex quo et Clymena ortos docet Atlantem, Menoetium, Prometheum atque
Epimetheum, de quibus in adnotationibus sequentibus dicam. Iapetus autem, si
viros eruditos quamplurimos consulas, non alius est, quam Iaphetus Noachi
filius, cuius posteri longe lateque propagati sunt. Id et Apollodorus Biblioth. lib. I et Hyginus fab. Cxlii , ubi de Prometheo, innuere
videntur. Hi vero quatuor fratres diversas orbis terrarum regiones
incoluerunt.
568 Magnanimum Atlantem fudit
etc.
Atlantem, qui et in montem cognominem postea mutatus fertur, verisimile est
fuisse conditorem Atlantiarum gentium, quae ultimam Africam incolebant. De his
Herodotus lib. vl inquit: Hisce nomen est Adantibus, qui sine nomine ( scilicet
singulorum proprio ) sunt soli hominum. Plato vero in Tim. narrat, auditum a sacerdotibus templi
Heliop., exstitisse quondam et insulam maximam Atlantidarum dictam, cuius
incolae astronomiae erant peritissimi, lateque ac longe dominabantur. Horum
Atlantidarum mentionem etiam fecerunt Baillyus in Vct. Astron. hist., et praecipue in
epistolis ad Voltaerium datis, ac Iohannes Rinaldus Carlius vir omni eruditione
perpolitus toro. nl Epist. Americanarum
edit. Cremon.. Gallus quidem scriptor BufFonii theoriam sequutus de
telluris refrigeratione hanc insulam collocat in Oceano septentrionali a
Spitzbergio Americam versus; Carlius vero ab Africa per Adanticum Oceanum sese
Americam usque protendentem conatur ostendere, docetque per hanc insulam, quum
parum distaret et ab Africae et ab Americae continentibus, uti etiamnum toto eo
tractu sub mari cominuata montium vestigia demonstrant, facilem fuisse
transitum iis gentibus, quae primae oras Americae occuparunt. Quid vero factum
de hac insula? Ingenti quodam terrae motu disiecta prorsus ab ho
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|