HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA65 --
Rursus devectum latebroso condidit antro
535 In latere Argaei montis, frondentibus umbris
Atque sacra late circum formidine tuto.
Tum demum, ingentem lapidem quum vafra volutis
Aegaeus campus adnexus Cirrhae, ut apud Hesiodum. Dicitur autem a fluvio
A?£ » qui descendit a monte ad Pythium, a quo et campus Aegaeus.
Quare Graevius in Lect. Hesiod. docet
hunc campum late patuisse, ut et Pythium et Govtyna in illo fuerit sita. Sed
quid illa Cirrha, quae a Stephano nominatur? Nulla Girrha est in Creta, sed
Cybra urbs; adeoque loco Cirrhae legendum est Cybrae. Plura, si cupis, apud
Graevium invenies, sed et haec fortasse ad satietatem, ut Graeci loquuntur.
537 Tum demum, ingentem lapidem
etc. Heic enimvero risum
teneatis amici; nam multo magis id ridiculum, quam si humano capiti cervicem
iungat equinam pictor. Rhea pro filio lapidem fasciis involutum Saturno offert
devorandum. Quod Clericus explicans dicit, Rheam alienum filium pro suo
supposuisse, eumque Saturno obtulisse, ut in carcerem, in quo et alii eiusdem
degebant liberi, coniiceretur . Vox enim Eben
tum in lingua phoenicia, tum in arabica aeque lapidem ac filium significat: cui voci Eben si dir adiungas erit Eben-dir
seu filius alienus . Haec quidem
scite: Nam Priscianus lib. v haec habet: Abadir deus est. Dicitur et hoc nomine
lapis ille, quem Saturnus fertur devorasse pro Iove, quem Graeci fiouruXov vocant. Addit Graevius et
Pausania in Phocicis, in templo Delphico inter ctvctQriiJ.XTot fuisse hunc fiot'nv\ov . En eius verba latine reddita: Ascendenti autem ab
eo monimento lapis est non magnus, quem et oleo quotidie perfundunt, et lana
circum amiciunt rudi. est autem fama, eum esse ipsum lapidem, qui datus fuerit
Saturno pro puero, quemque rursus evomuit Saturnus. Quod vero oleo
perfundebatur,
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|