Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA65 --


Rursus devectum latebroso condidit antro
535 In latere Argaei montis, frondentibus umbris
Atque sacra late circum formidine tuto.
Tum demum, ingentem lapidem quum vafra volutis

Aegaeus campus adnexus Cirrhae, ut apud Hesiodum. Dicitur autem a fluvio A?£ » qui descendit a monte ad Pythium, a quo et campus Aegaeus. Quare Graevius in Lect. Hesiod. docet hunc campum late patuisse, ut et Pythium et Govtyna in illo fuerit sita. Sed quid illa Cirrha, quae a Stephano nominatur? Nulla Girrha est in Creta, sed Cybra urbs; adeoque loco Cirrhae legendum est Cybrae. Plura, si cupis, apud Graevium invenies, sed et haec fortasse ad satietatem, ut Graeci loquuntur.

537 Tum demum, ingentem lapidem etc. Heic enimvero risum teneatis amici; nam multo magis id ridiculum, quam si humano capiti cervicem iungat equinam pictor. Rhea pro filio lapidem fasciis involutum Saturno offert devorandum. Quod Clericus explicans dicit, Rheam alienum filium pro suo supposuisse, eumque Saturno obtulisse, ut in carcerem, in quo et alii eiusdem degebant liberi, coniiceretur . Vox enim Eben tum in lingua phoenicia, tum in arabica aeque lapidem ac filium significat: cui voci Eben si dir adiungas erit Eben-dir seu filius alienus . Haec quidem scite: Nam Priscianus lib. v haec habet: Abadir deus est. Dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus fertur devorasse pro Iove, quem Graeci fiouruXov vocant. Addit Graevius et Pausania in Phocicis, in templo Delphico inter ctvctQriiJ.XTot fuisse hunc fiot'nv\ov . En eius verba latine reddita: Ascendenti autem ab eo monimento lapis est non magnus, quem et oleo quotidie perfundunt, et lana circum amiciunt rudi. est autem fama, eum esse ipsum lapidem, qui datus fuerit Saturno pro puero, quemque rursus evomuit Saturnus. Quod vero oleo perfundebatur,



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.