HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA63 --
A Caelo, fatale sibi, procumbere victum
515 Ipsius insidiis gnati. quae tristia fata
Permetuens curam non frustra est passus inanem,
Perdebatque vorans prolem. gemit anxia mater,
Ictaque crudeli tabescit pectora luctu.
At quando iam foeta Iovem proferre parabat,
520 Tellurem Caelumque suos in vota parentes
Voce vocans suplex oravit, ferret uterque
Auxilium miserae, quaque arte abscondere possit
Gnatum enixa parens, diri patris ulta nefandum
Flagitium contra sua pignora cara, docerent.
525 Illi continuo natam audivere precantem,
Ac faciles docuere simul, quid fata ferebant
Saturno de rege et magnanimo Iove gnato.
iri. Hinc optime animadveriit Clericus cum aliis, licere colligere, iam tum ab
antiquissimis temporibus traditum fuisse atque notum, esse nescio quam naturam
superiorem illis diis ipsis, qui colebantur, ex cuius immutabili voluntate
pendebant, quod et ipsi mortales fuerint, divinaeque providentiae subiecti,
quemadmodum ceteri homines. Itaque Fatum, cui tanta vis tribuebatur, summa est
atque immutabilis aeterni numinis voluntas. Hanc vero doctrinam Stoici
potissimum auis de Fato disputationibus foede corruperunt.
519 At quando iam foeta Iovem
etc. Rhea
quidem de natis omnibus, sed praecipue de Iove sollicita describitur. Cur ita?
quia Iovem sciebat, ut oraculum Telluris ferebat, fatis designari, qui rerum
rriaxime potiretur. Porro notum est antiquissimos tyrannos appellari folitos
cognomento Iovis: hinc illi tot Ioves.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|