Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA62 --


510 Ad genua enixae quicumque parentis ab alvo
Venerat egressus, ne Caeli ab origine quisquam
Ortus in aetheria sibi regnum conderet arce.
Namque olim a Terra audierat stellisque micante

dem in custodiam dedere, ibique diligentissimc asservare, ne profugerent, novasque res in sui perniciem molirentur. Id vero tyrannorum proprium est, metuere semper, ne quod ipsi in praedecessores ausi sunt perfeceruntque, hoc ipsum in eosdem alii aggrediantur, quemadmodum saepe factum audivimus et apud Turcas et Persas, et apud alias barbaras nationes per caedem ac proditionem solitas in regnum involare. Non nego tamen, si verba attendamus . haec intelligenda esse atque adeo fuisse a superstitiosa antiquitate intcllecta perinde ac si revera consuessent devorari a Saturno filii. Hoc enim et illos socios magnae deorum matris Curetas tripudiantes dicit Lucretius significare, quamvis ipse, ut philosoplnim decebat, et maxime Epicuraeum, rem aliter intelligat. Sic ille eleganter de more lib. il:

» Heic armata manus ( Curetas nomine Graii » Quos memorant Phrygios ) inter se forte catenas » Ludunt, in numerumque exsultant, sanguine laeti, »> Terrificas capitum quaticntes numine cristas: » Dictaeos referunt Cureias; qui Iovis illum » Vagitum in Creta quondam occultasse feruntur, » Quum pueri circum puerum pernice chorea » Armati in numerum pulsarent aeribus aera, » Ne Saturnus eum malis mandaret adeptus, » Aeternumque daret matri sub pectore volnus. 5 13 Namque olim a Terra auiierat etc. Oraculum heic a Terra Caeloque suis parentibus dicitur accepisse Saturnus, quod ferebat statuisse nimirum fata, imperium sibi regnumque olim a gnato ereptum



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.