Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA59 --


Post etiam vitae iuvenum, qui lumine cumque
500 Auroram aspiciunt nati, praefecit alumnam:
Haec nova cura; alias veteri possedit ab aevo.
Nec minus a magno Saturno pressa creavit

499 Post etiam vitae iuvenum etc. Non mirum certe, eamdem Hecaten, quae cum Luna saepe confunditur, esse KxqoTgoQov , quum sciamus intra novem aut decem lunas formari edique in lucem pueros. Hoc quidem munus non habebat sub regibus prioribus Caelo ac Saturno: Iovis est beneficium.

502 Aec minus a magno etc. Heic Hesiodus auspicatur maximam illam deorum turbam, qui a Rhea Saturnoque prognati sunt, Vesta nimirum, Ceres, Iuno, Pluto, Neptunus, atque ille fuhninator Iupiter omnium rex. Vesta quidem, uti notum est, ignis focorumque praeses habita est, quae summa apud Romanos potissimum religione a Vestalibus servabatur. Huius deae nullum simulacrum fuisse in eius templo Ovidius docet Fast. lib. vl:

» Esse diu stultus Vestae simulacra putavi,

» Mox didici curvo nulla subesse tholo. » Ignis inexstinctus templo celatur in illo,

» Effigiem nullam Vcsta nec ignis habent. Et Pausanias idem affirmat lib. il: nam de Hermoniensium templo loquens, ingredientibus, inquit, in Vestae, signum quidem est nullum; tantum autem ara, in ipsaque Vestae sacrificant. Sed fuerit ita de his templis; Spanhemius tamen Dissert. xnl nummum piotulit, in quo templum et signum eminet cum ara, ad quam Vestalis maxima quinque sociis adstantibus pateram tenens libat thus. Aliis etiaiu in nummis frequens Vestae imago visitur; clarissimumque inter cetera signum illud erat, quod Piinii aetate Romae in hortis Servi— lianis videbatur, opus Scnpae. De eadem dea videsis Lipsium, Giral



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.