Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA55 --


Iupiter eximio est, donisque affecit opimis.
Nam statuit, quidquid iurassent sancta per ipsum
445 Numina, continuo foret inviolabile cunctis,
Atque suos iussit sibi gnatos semper adesse.
Sic aliis etiam quae dis promiserat ante,
Omnia perfecit. nutu nam cuncta potenti
Vertit agitque pater summa dominatus in arce.
450 Phoebe autem Coei iucundum ingressa cubile,
Atque deo dea foeta, expletis mensibus anni
Progenuit Latonam hominum pariterque deorum
Dilectam generi, placidamque, et rite faventem,
Semper et in summo ducentem gaudia Olympo.
455 Insuper Asterien, quam fortis duxit in ampla
Tecta vocans iunxitque tori sibi foedere Perses.

444 Nam statuit, quidquid etc. Styx quod prima omnium Titanidum Iovi adstiterit cum filiis, retulit sollemne illud ac ab omnibus celebratum munus, ut ratum esset firmumque semper, quidquid per ipsam et Iupiter et alii dii iurassent. Quae vero poena diis fuerit, si peierassent, indicta, alibi videbimus ab Hesiodo luculenter commemoratum.

450 Phoebc autem Coei etc. Ergo Phoebe non eadem ac Diana Phoebi soror. Haec Titanis est ac Latonae mater, quae postea Phoebum Dianamque peperit. Heschylus in Eumenid. loquens de oraculo Delphico, eidem primum Terram praefuisse docet, deinde Themin, tum aliam tertiam Titanidem filiam Telluris Phoeben . Asteriam item Phoebe genuit, quam Perses sibi coniugem delegit, ex eaque Hecatam suscepit, in cuius laudes excurrit poeta.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.