HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA54 --
Quae vario pingunt per noctem lumine, stellas.
Styx quoque Pallantis complexu et amore potita
430 Zelon, formosamque educit in aethera Nicen,
Vimque simul, Roburque, animo praestantia firmo
Germina, non longa a magno queis tecta Tonante.
Non via, non requies ulla est, qua numinis adsint
Haud lateri comites; loca semper proxima servant.
435 Sic voluit Styx alma die, quo maximus omnes
Sideream in sedem divos regnator Olympi
Exciit; et quicumque deum secum arma tulisset
Titanas contra, nulli sua praemia dixit
Abfore, sed mansura eadem, quae semper habebant
440 Munera concilio in sacro. prior aetheris axem
Styx adiit gnatis stipata sequentibus, usa
Consilio genitoris. eam dignatus honore
429 Styx quoque Pallantis
etc. Styx
est fons in Arcadia, de qua inferius aliquid dicemus . Liberi vero eiusdem
fortasse sunt ipsi Arcades, qui Iovi cum patre pugnaturo suppetias tulere,
fortissimique viri semper habiti sunt, quod ipsum nominibus iisdem impositis
Hesiodus nobis innuere voluit. Hi vero Stygis filii semper adsistunt Iovi,
eumque et domi et foris observant; quia forte Thessaliae reges antiquissimi
Arcades habere solerent regii corporis stipatores.
436 Sideream in sedem divos
etc.
Heic dii, uti et inferius, ubi agitur de Iovis pugna contra Saturnum, a
Titanibus distinguuntur: quamvis enim a Titanibus dii sint geniti, tamen hoc
honoris nomine Iupiter ceterique, qui cum eo victores exstiterunt, affecti
sunt Ymt
itoxw, nam victos despicere, victoribus adulari solemus.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|