Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA53 --


Cum rutilo, quondam partu dedit aurea Thia.
At Crio Eurybia Astraeum Pallantaque fortem
Protulit, atque omnes, praestans te Persa, per artes.
Aligeros Aurora Astraeo roscida ventos
425 Et Zephyrum argesten, Boreanque, Notumque madentem
Concubitu dea mixta deo; tum sidus et ipsum
Luciferum genuit, Caelique ardentia templa

422 At Crio Eurybia etc. Nihil inveni probabile, quod dicam, cur a Crio atque Eurybia nati dicantur Astraeus, Pallas atque Perses. Nam quod affert Iohan. Diaconus plane insulsum est atque ineptum. Nec multo melius vult Clericus id esse fictum a poeta, ne tribus notissimis deabus, uti mox videbimus, mariti deessent. An haec ad astronomiam referemus? Consule Dupuisii Commentarium .

424 Aligeros Aurora etc. Astraeo Ciii filio nupta Aurora primum Zephyrum, Boream atque Notum edidit, deinde Luciferum aliasque stellas. Sed quum tres praecipuos ventos Hesiodus dicat ab Aurora genitos, mirum sane, cur omiserit quamim, et eum quidem, qui ab iis flat regionibus, ex quibus ipsa oritur? Nam illa vox oiqyhrnv certe heic Caurum non significat, sed est Zephyri Int&eTov-, ut ipsa ratio versus ostendit, qui claudicaret, si particula coniunctiva adderetur. Quid quod et inferius inquit:

Nocr^p/ Vqth fioqecore ■> xai kgykirm Zetyvqoto etc. et Homerus Iliad. lib. xl habet similiter:

KqyeaTOLo Noro/o jSa^f/}] XoLtXotm TV7p\m etc. idest: Celeris Noti vehemente procella verberans, queinadmodum scholia explicant et Strabo ipse; quamquam Hesychius kpyko-rm Noroy contendat esse ventum a Graecis dictum XeuKOVoTov • Luciferum autem atque astra ideo credo dici ab Hesiodo prodiisse ab Aurora, quod ipsa sit Astraei couiux, quasi patris astrorum.



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.