HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA52 --
Crisieque, Asieque, Calypsoque ore renidens,
405 Eudoreque, Tycheque, atque Amphiro, Ocyroeque,
Et Styx, praestanti cunctas quae vincit honore.
Tethyos Oceanique haec creta e sanguine turba
Maxima gnatarum: non haec tamen omnis origo;
Multae aliae superant natae. tria millia namque
410 Foecundo e thalamo pedibus citae Oceanines
Prodierunt, late quae vastas undique terras,
Quaeque lacus habitant magnos, pulcherrima proles.
Sunt alii totidem labentes murmure rauco,
Oceano quos Tethys in auras protulit, amnes;
415 Quorum difficile est percurrere nomina vatem
Mortalem: novere tamen, quae litora circum
Finitimae posuere domos ac moenia gentes.
Interea Solem magnum, Lunamque nitentem,
Auroramque, iubar quae fert mortalibus almum,
420 Omnibus et pariter superis, Hyperione mixta
418 Interea Solem magnum
etc. Ex
Thia atque Hyperione natus est Sol, Luna, atque Aurora. Porro, nisi fallitur
Clericus, Thia est a phoenicio Thohou, quod inanitatem
significat, convenitque rw Xaw, a quo illam genitam tradiderunt
mythologi. Hyperion vero ideo Solis, Lunae, atque Aurorae pater dictus est,
quod in summa Chaus parte haec nata esse videantur. Heic autem distinguuntur
a Sole et Luna, Apollo ac Diana Latonae Iovisque filii: nam hi exstiterunt
posterius, et fortasse quum homines fuissent supremumque obiissent diem, e
mundo demigrantes illa astra insedisse crediti sunt.
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|