HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA49 --
Vmbrifero, Nemeae nemorosa in sede locavit
Excidium populis. ibi longum insedit, et arva
375 Implevit trepida formidine late Apesanti
Et Nemeae dominatus; eum dum vulnere stravit
Herculis indomito gliscens in pectore virtus.
Ceto autem cupidi flagrans Phorcynis amore,
Mixtaque concubitu, stridentem protulit Hydrum,
380 Qui vigil, extremis in finibus, aurea mala
Excubiis servat latitans tellure sub ima:
Vltima Phorcynis Cetusque haec edita proles.
Fudit at Oceano labentia flumina Tethys
Eridanum, et Nilum, Alpheumque, et Strymona, et Istrum,
378 Ceto autem cupidi
etc. Cetus et
Phorcynis superius etiam mentio incidit. Hic vero serpens, qui ortus a Ceto
dicitur, nihil aliud est, nisi custos arborum, quae mala aurea ferebant, et
de quibus iam egimus. Serpentibus res pretiosae custodiendae ab antiquitate
assignabantur, quemadmodum et Delphis oraculum servabat Python serpens, et
alius Martium fontem Thebis vicinum, et Colchis vellus aureum, et sexcenta
huiusmodi. Recte enim coniicit Clericus voces Ccp/c et A^ajtwv esse ab o^]ojj.ai et teqxojj.cu, quae verba significant
viderc ; adeoque non
inverisimile, idem significare, esse in aliquo loco divitiarum pleno
serpentem, ac custodem bene oculatum.
383 Fudit at Oceano
etc. Bene fluvii
dicuntur Oceani Tethyosque filii, vel quod a mari originem ducant per
intimos terrarum meatus, vel quod a pluviis solutisque nivibus, quae ipsae a
maris vaporibus aliisque exhalationibus in aere concrescunt, ortum habeant.
Haec autem fluminum ennumeratio est omnino vaga ac sine ordine digesta.
Eridanus pertinet ad Insubriam in Italia, Nilus ad
g •
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|