HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA47 --
Pegasus edomuit. sed enim prius illa crearat
370 Sphinga luem diram Cadmaeis pressa furenti
tribus cruribus femineo capiti adnexis exprimitur ad significanda tria eius
insulae promontoria, propter quae etiam triquetra dicta est? Hinc patet, cur
flammas efflare Chimaera dicebatur, cum ille mons ita dictus, quemadmodum
alia loca, in quibus etiam num Vulcani visuntur, continuo arderet. Praeterea
observandum est, Homerum Iliad. vl,
ubi a Bellerophonte Chimaeram excisam memorat, continuo subdere:
» Hinc Solymam genti ( nec durior ulla
» Vsquam pugna fuit ) regis iussu intulit arma.
» Fudit Amazonium post haec interritus agmen.
» Huic aliam struxit rex fraudem: namque rediret
» Quum bello victor etc. Hae certe sunt bellicae Bellerophontis
expeditiones, quas heros fortissimus Proeti iussu suscepit. Nihil igitur
facilius, quam et in Chimaera monte altissimo ac praerupto gentem aliquam ei
fuisse domandam, quod ut faceret, pene alis indiguisse; ideoque Pegaso equo
illuc vectus esse dicitur, quemadmodum Clerico hunc locum illustranti visum
est.
370 Sphinga luem diram
etc. A
Chimaera vates ortam esse ait Sphingem, quam Apollodorus JBiblioth. lib. nl dicit: Habuisse
quidem faciem mulieris, pectus vero, pedes et caudam leonis, ac pennas avis.
Didicisse autem aenigmata a Musis, Phiceumque montem insedisse: haec
Thaebanis solitam proponere, atque eos, qui solvere nequiebant occidere. At
scholiastes inquit: Sphinx revera fuit mulier latrociniis dedita, et habuit
multos secum qui una rapiebant. Huic opinioni consentire videtur Pausanias
in Bocot. Nam agrum Thebanum
describens, mentione iniecta templi Herculis Hippodoti, ait: Progredientibus
occurrit mons, unde ferunt erupisse Sphiugem in perniciem eorum, qui
rapiebantur, aenigma cantantem. Alii vero latrociniis
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|