Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA45 --


Lernaeam; niveis Iuno quam candida palmis
Nutriit, Alcidae nimium indignata. sed illam
Amphitryoniades mavortio Iphiclidae
Additus, auxilioque Ageliae Pallados usus,
360 Perculit insurgens, ac multa caede peremit.
Mox eadem patulis spirantem naribus ignem,

358 Amphitryoniades mavortio Iphiclidae etc. Iolao nimirum Iphiclei gnato, cuius aurigatione, et in pugna contra Cycnum Martis filium usus est Hercules. Vide Scutum etc.

359 .. . Ageliae Pallados etc. Quemadmodum Herculi Iuno semper infesta fuit, ita Pallas propitia. Porro KyeXeict Graecis dicitur Pallas, quod praedatrix est ab aya) nimirum et Xetct • Hoc vero adiunctum, quum sollemne fit Palladis, placuit retinere in latina etiam vevsione .

361 Mox eadem etc. Echidnae proles etiam Chimaera, cuius multi poetae meminerunt, ac in primis Homerus Iliad. lib. vl, ubi haec habet de Bellerophonte:

» mora nulla, profectum

» Indomitam iussit prosternere morte Chimaeram, » Monstrum horrendum, informe, atrox, nec semine cretum » Mortali. ante leo, postremo corpore serpens » Squameus, in medio capra ingens, ore vomebat » Caeruleam vasto flammam. crudele peremit » Ille tamen monstrum etc. Heic autem velim animadvertas, Hesiodum, quum in huius monstri descriptione dixerit tria eidem capita fuisse, leonis nempe, serpentis, atque caprae, repetere eamdem descriptionem duobus versibus, qui nullo mutato verbo et in Homero leguntur: HqocrGe Xecov, 07r(6ev $e ^xkcov etc., quos quidem duos versiculos Clericus opinatur, Hesio



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.