Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA44 --


Praevalidi horrisonum venti genus; ac fera nata
350 Concubitu ex isto monstrosae germina prolis.
Geryoni namque ipsa canem prius edidit Orthon;
Dein Diti immensum atque immensa voce latrantem
Cerberon omnivorum, cui turgida colla superne
Quinquaginta horrent, totidem capita atra furenti.
355 Hydram tum genuit, monstrum implacabile terris,

retur Typhon . Huic autem loco, quae de Typhone a fulmine icto et de Arimis fabulae docent, afficta esse. An et illa Campaniae insula Inarime , sub qua Virgilius aliique latini poetae Typhoeum degere dixerunt, facta est ex male intellectis vocibus iiv K^ijxoiq? Ita sane videtur coniuncta praepositione cum ipso nomine.

350 Concubitu ex isto etc. Ex Echidna et Typhaone, duobus monstris teterrimis, quid nisi monstra nascerentur? Orthus et Cerberus canes, alter Geryonis occisus ab Hercule, de quo superius iam dictum est; alter Plutonis, de quo plura fortasse, quam oportebat, passim dixerunt poetae. Hunc tricipitem multi finxerunt, sed Hesiodus quinquaginta capitum turba vallatum facit, iisque non contentus Pindarus alia addit quinquaginta capita, ut sit kK&ToyHetyaXoq • Variat et Simonides.

355 ffydram tum genuit etc. Tertia Echidnae soboles Hydra, quae et ipsa centum capitum fuisse dicitur, Lernaeamque paludem insedisse, fatumque ex Herculis manu invenisse. Sub hoc nomine , ut aliqui suspicati sunt, significantur fortasse a poeta vel incolae paludis Lernaeae, vel serpentes, quibus ea loca scatebant, ferocissimi, vel septem turrium arx quaedam ab Hercule excisa. Lerna est palus in Argis, quam iuxta alios pestiferam Hercules exsiccavit. Hydram Pla10 sophisten quemdam dicit, ut notat Bannierius pag. 275 .



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.