HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA42 --
Oceani spatia emensus procul egit in almam
Tirynthum, Orthoque exstincto atque Eurytione
Turpibus in stabulis trans vasti gurgitis oras.
335 Ipsa aliud peperit portentum informe, neque ulli
Aut hominum simile, aut divum supera alta tenentum:
Rupe sub excisa, divinam robore Echidnam
Indomito; pulcram medio quae corpore nympham
Spectandamque nigris oculis referebat; at acrem
340 Parte alia horrendumque voracemque atraque guttis
Sanguineis foede maculosum terga colubrum.
Illa specu in vasta curvo sub montis hiatu
Longe hominum pariterque deorum a sede remota
Incolere obscuras terrarum est iussa latebras,
345 Fata ubi signavere domum. sic nympha sub ima
Terra habitans Arimos iuxta metuenda latebat
333 Tirynthum, Orthoque
etc.
Tyrinthus Herculis patria, de qua in Scuto
, unde Tirynthius heros. Orthos vero, seu Orthoos, ut ab Apollodoro
vocatur, canis est natus ex Echidnae et Typhonis concubitu, quemadmodum
inferius videbimus. Eurytion autem custos pastorque armentorum Geryonis.
335 Ipsa aliud peperit
etc. Postquam
Hesiodus ea quae ad Chrysaorem et eius filium Geryonem pertinebant, breviter
retulit, iterum ad Medusam relabitur, eamque matrem Echidnae commemorat
nulla habita vel temporum vel locorum ratione . Echidna autem, de qua multis
vates, erat monstrum biforme, partim puella formosissima, partim draco
terribilis.
346 Terra habitans Arimos iuxta
etc.
Arimi sunt Syri. Ergo
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|