Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA41 --


Atque ille effugiens alte pernicibus alis
Vt patriam liquit flaventia mala ferentem,
Caelicolas adiit, placidaque in sede receptus
325 Horrisono tonitruque Iovi fulgurque ministrat.
Post etiam triplici surgentem vertice magnum
Geryona eduxit thalamis et amore potitus
Calliroae nymphae pulcherrimae Oceanines.
Illum autem Alcides fulgentibus exuit armis
330 Iuxta armenta boum, quum turbidus ex Erythia
Irrigua validos lunata fronte iuvencos

326 Post etiam triplici etc. Chrysaor ex nympha Calliroa Oceani filia Geryonem suscepit, qui forte triceps ideo fuisse dicitur, quod fuerit dux trium agminum, quae ab Hercule, quum in eius regnum incursionem fecisset, victa ac profligata sunt.

330 Iuxta armenta boum etc. Haec in Erythia gesta: Erythiam autem Strabo docet lib. nl Georg. Gadira videri vocare Pherecydem, in qua quae de Geryone dici solent, fabulantur contigisse. Alios vero eo nomine vocare insulam obiectam huic urbi, et freto unius stadii diremptam etc. Posteriores etiam scriptores eamdem insulam statuunt Hispaniae proxfmam, de cuius pascuorum bonitate vide eodem loco Strabonem. Samuel Bochartus negat Erythiam fuisse aptam alendis saginandisque bobus, sed ovibus, contra quem, si vacat, Clericum disserentem in edir. sua ad hunc versum consule. Volunt praeterea quidam, hanc postea insulam dictam fuisse Aphrodisiadem, et insulam Iunonis a templis Astartes deae Tyriorum, quam et Venerem et Iunonem graeci interpretabantur. Porro recentioribus plerisque geographis Erythia nunc Barlenga dicitur, cui adiacet aUa minor insula Barlengota dicra etc.

f



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.