HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- RA1-PA30 --
Aerumnam Hesperidasque, quibus sunt aurea curae
245 Malaque, et optatis pubescens fructibus arbos
aliarum distracta, insomnis magis haereat quodammodo in ea re, quae sibi
displicet, tenaciusque insistat.
244 . . . Hesperidasque, quibus
etc
Nymphae Hesperides omnibus notae, uti et fabulae, quae de ipsis
circumferuntur. Locus magis, quem incolebant, incertus: nam quidam
scriptores eum fuisse in Africae continente, quidam in mari perhibent,
iuxtaque Atlantem ad Occasum . Graevius immerito contendit, locum hunc
fuisse insulas Gorgadas, quae sitae contra EWi^s Ke^ag a Pomponio Mela lib. 11I c. x
olim descriptum, nunc a recentioribus geographis dictum Caput viride. Itaque nec iuxta Plinium
horti Hesperidum statuendi in Berenice Cyrenaicae urbe, nec in Lixo urbe
Mauritaniae Tingitanae; ubi, ait, regia Antaei certamenque cum Hercule et
Hesperidum horti; sed in Oceano atlantico. Quod vero Oviedus lib. il Hist. affirmat, insulas Antillas esse
veterum Hesperidas, itaque fuisse dictas ab Hespero xil hispaniarum rege,
qui regnavit anno Mdclviii
ante Christum, nullius profecto momenti est. Non enim videtur is
locus nomen ab ullo rege Hespero accepisse, sed a stella, quae noctem
praecedit. Itaque graecis Hesperia est et Italia et aliae etiam regiones,
quae ad noctem seu occasum solis respectu ipsorum sitae sunt. Vide Ovidium
prope flnem lib. iv Metamorph., et
Pontanum iu Hort. Hesp. et Diodorum
Siculum lib. iv Biblioth. qui omnes
Hesiodo aliquid acldidere.
245 Malaque, et optatis
etc.
Athenaeus lib. 11I scribit, mala Hesperidum Lacedaemone diis apponi solita,
ac grati esse odoris, sed non comedi etc. Rursusque eodem loco Aemilianum
dixisse docet, Iubam Mauritaniae regem virum doctissimum in commentariis de
Libya meminisse citri, et affirmare vocari a Libybus malum hespericum; a
quibus etiam Herculem tulisse in Graeciam mala, quae ob
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
|