Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA30 --


Aerumnam Hesperidasque, quibus sunt aurea curae
245 Malaque, et optatis pubescens fructibus arbos

aliarum distracta, insomnis magis haereat quodammodo in ea re, quae sibi displicet, tenaciusque insistat.

244 . . . Hesperidasque, quibus etc Nymphae Hesperides omnibus notae, uti et fabulae, quae de ipsis circumferuntur. Locus magis, quem incolebant, incertus: nam quidam scriptores eum fuisse in Africae continente, quidam in mari perhibent, iuxtaque Atlantem ad Occasum . Graevius immerito contendit, locum hunc fuisse insulas Gorgadas, quae sitae contra EWi^s Ke^ag a Pomponio Mela lib. 11I c. x olim descriptum, nunc a recentioribus geographis dictum Caput viride. Itaque nec iuxta Plinium horti Hesperidum statuendi in Berenice Cyrenaicae urbe, nec in Lixo urbe Mauritaniae Tingitanae; ubi, ait, regia Antaei certamenque cum Hercule et Hesperidum horti; sed in Oceano atlantico. Quod vero Oviedus lib. il Hist. affirmat, insulas Antillas esse veterum Hesperidas, itaque fuisse dictas ab Hespero xil hispaniarum rege, qui regnavit anno Mdclviii ante Christum, nullius profecto momenti est. Non enim videtur is locus nomen ab ullo rege Hespero accepisse, sed a stella, quae noctem praecedit. Itaque graecis Hesperia est et Italia et aliae etiam regiones, quae ad noctem seu occasum solis respectu ipsorum sitae sunt. Vide Ovidium prope flnem lib. iv Metamorph., et Pontanum iu Hort. Hesp. et Diodorum Siculum lib. iv Biblioth. qui omnes Hesiodo aliquid acldidere.

245 Malaque, et optatis etc. Athenaeus lib. 11I scribit, mala Hesperidum Lacedaemone diis apponi solita, ac grati esse odoris, sed non comedi etc. Rursusque eodem loco Aemilianum dixisse docet, Iubam Mauritaniae regem virum doctissimum in commentariis de Libya meminisse citri, et affirmare vocari a Libybus malum hespericum; a quibus etiam Herculem tulisse in Graeciam mala, quae ob



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.