Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- RA1-PA25 --


Ac dextra longis horrentem dentibus una
Corripiens falcem subito metit inguina patris,
Et proiecta retro dat ferri. nec tamen illa
Nequidquam fugere manu: nam quotquot in alvum
205 Sanguineae erupere atro de vulnere guttae,
Suscepitque omnes Terra, ac vertentibus annis
Edidit immanes et Erinnyas, et fera monstra
In manibus semper retinentes arma Gigantas,

scirent consilium seu consiliarios intelligi, quorum impulsu Thessalia excedere coactus fuerat Saturnus. Hosce igitur consiliarios fugavit, et navibus in Asiam redire coegit. Sic Clericus: ipse enim in ea est opinione, quae et verisimilior et communior, primos Graeciae incolas sive Bosporum transfretantes, sive Euxinum circumeuntes ex Asia venisse, sedesque in Macedonia et Thessalia fixisse, quandoquidem illic erat Saturnus, quum a Iove victus est, ipseque postea Iupiter ibidem regnavit e Creta devectus. Haec vere digna sunt quae dicantur, nugae canorae. An hinc etiam antiqua illa Venus sine concubitu, et recens Spallantiana confirmabitur?

207 Eiid.it immanes ct Erinnyas etc. Nihil heic aliud fortasse, ut Clerico placeamus, nobis innuere videtur Hesiodus, nisi maxima bella caedesque exstitisse per terras Caelo devicto a filio Saturno . Erinnyes enim furiae sunt bellorum comites pugnarumque asseclae; Gigantes fortissimi milites, qui bellum contra Saturnum reparantes caedibus longe lateque saeviebant; nymphae autem Maliae hominum occisorum animae. Nam Clerico Nephaschoth Mlouoth hebraice vel phoenicie, seu Naphschon Malcjon syriaca inflexione, sunt animac plcnae , seu quibus expletum est vitae tempus. Porphyrius etiam antrum illud seu nymphaeum in Odysseac lib. xul, de quo sic Homerus:



Vade retro

Vade porro


HesiodusZamanja, Bernard (1735-1820) [1785]: Hesiodi Ascraei opera, versio electronica, 2747 versus, verborum 58425 [genus: poesis - versio; poesis - epica; poesis - elegia; poesis - carmen; prosa - epistula; prosa - commentarius] [numerus verborum] [zamagna-b-hesiod.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.